- GN. LENTULUS GAETULICUS
- GN. LENTULUS GAETULICUSTiberii et C. Caligulae ternporibus vixit. Pater eius fuit Cn. Lentulus Cossus Gaetulicus, qui cum L. Calpurnio Pisone consulatum gessit. A. U. C. 752. Huius mortem Tac. refert l. 4. Ann. c. 42. Ibidem et filii meminit, quem consulatum gessisse ait cum C. Calvisio Sabino A. U. C. 778. Eo anno Tiberius Imp. Româ cum modico comitatu in Campanam abiit: nec Romam postea reversus fuit, ut praeter Tac. auctor est Suet. in Tib. c. 39. et Dio l. 48. Anno autem procimo hic ipse Gaetulicus, in Germania superiori, cum proconsulari fuit imperio, quintoqueve imperio eius anno occisus est Romae Seianus. Tum accusatus quoque Gaetulicus, quod Seiani filium sibi generum destinasset. Sed animosâ satis epistolâ se defendit, ac tantum effecit, ut delator urbe exigeretur: qua de re vide Tac. l. 6. Ann. c. 30. Dum superioris Germaniae legiones curat, ut ibidem legere est, mirum amorem adsecutus est, effusae clementiae, modicus severitate, et proximo quoque excercitui per Luc. Apronium sicerum non ingratus. Sed benevolentia ista militaris eum, post Tiberii obitum, Caio suspectum reddidit. Nec alia de causa ab eo occisus fuit. Docet hoc nos unus Dio Cassius l. 59. Γαιτουλικὸν Λεντοῦλον τάτε ἄλλα εὐδόκιμον ὄντα, καὶ τῆς Γερμανίας δέκα ἔτεςιν ἄρξαντα, ἀπέκτεινεν, ὅτι τοῖς ςτρατιώταις ᾠκείωτο. Historiam scripsit, cuius mem init Suet. in Calig. c. 8. Cn. Lentulus Gaetulicus (Caligulam) Tibui genitum scribit. Poematis etiam claruit. Hinc Mart. praefat. l. 1. Sic scribit Catullus, sic Marius, sic Pedo, sic Gaetulicus. Meminic et Probus Grammaticus in Virg. Georg. l. 1. ubi tres eius hexametros adfert. Adhaec Sidonius Apollinaris l. 2. Ep. 10. ubi nomen amicae eius Caesenniae fuisse ait. Et Carm. 9.Non Gaetulicus hic tibi legitur.Imo et eius esse epigrammata videntur. quae l. 3. et 6. Antholog. leguntur sub nomine Γετυλλίου, vel, quod malim, Γετυλλικοῦ.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.